A blogo condito


  

Olim cum legissemus discipuli mei et ego verba prophetica quaedam delirantia ab Adsone Dervensi saeculo X scripta, hoc nobis venit in animum, scribere etiam nugas propheticas per iocum et in novum blogum traducere. Sic natum est Quae mox fient, quod nomen e verbis Cornelii Agrippae ductum est, ut species gravitatis et eruditionis non deficeret. Verbis utriusque auctoris adiectis, primum scriptum et propheticum et poeticum discipulae M Àngels Maresmae in blogo editum est. Sed cum in curis et angoribus finis baccalaureatus discipuli occupati essent, alia scripta, quae confecerant, numquam mihi dederunt ut editarem. Labore deficiente, blogum vix inceptum iam relictum videbatur.

Nolebam autem opus in oblivionem adduci, nam hoc credebam haud parvum esse, latine de futuro tempore scribere. Sermonem enim Latinum rebus antiquissimis convenire opinantur plerique, mirum tamen habetur etiam futuris aptum esse. Tandem mihi videbatur in hoc blogo non solum verbis facetiosis adnotationes quasdam de futuro tempore latine fingi posse, sed etiam quaestiones gravitatem habentes tractandas esse. Quamobrem ipsa scribere coepi de iis, quae mutari debent ne ab hominibus et animalia et Terra tota, quae nos omnes alit, in exitium praecipitetur.

Primum de contaminatione aquarum scribere coepi. Deinde voces pro Vera Democratia defendere volui, quibus Indignabundi novam spem libertatis nationi nostrae dederunt. Ac postea multa alia tractata sunt. Nomen blogi non mutavi, sed hoc aliud tribuere possimus:

  “Quae mox fient, aut fiunt, aut facta sunt”

Ex variis locis materia ducitur, sed plurima ad hoc tendunt et conveniunt, ut uno loco argumenta inveniri possent pro dignitate et libertate hominis et pro cura atque amore Naturae. Profecto etiam sententiis discipulorum apertum est blogum, sicut scriptum Mariae Schön de vestigiis Romanis Murciae repertis testatur. Mox alii huic labori laborem suum adiungent.

Nihil ab iis, quae ad Hominem, Civitatem et Naturam pertinent a lingua Latina alienum puto. Etenim sententiae, quae de rebus hodiernis scribimus, resonant verbis auctorum antiquorum eodem amore huius linguae immortalis.

Certe non semper possumus vocabulis Latinis singulas res hodiernas significare, praecipue quae ad technologicum sermonem pertinent. Vbi multi egestatem, amice lector, ubertatem et divitias linguae Latinae recognosces. Quod non lingua mundo hodierno, sed ipsum antiquis vocibus accomodare et aptare debemus. Quotienscumque de praesentibus et futuris loqui conamur, usus linguae Latinae cogunt alio modo sententiam componere, alio modo de rebus cogitare. Sic alia conceptio mundi nascitur, multo subtilior et humanior.

M. Nogueras (editor huius blogi)


Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada