dimarts, 19 de desembre del 2017

De dignitate civium


Ut docet Cornelius Castoriadis philosophus, varia de Democratia Atheniensi referens, nulla est veritas in rebus politicis cum democratico more componuntur, nulla est ἐπιστήμη, sed δόξα tantum. Atque quoniam δόξαι sunt aequae (optimam enim sententiam quisque defendere credit), et tamen una ceteras anteponi debet, hoc invenerunt Athenienses, ut cives suffragia ferentes pondere numeri exitum darent certamini opinionum (1).

Iampridem oportebat suffragium licitum de nova re publica haberi in Catalonia, cum id multi peterent. Non quia novitas ipsa desideranda esset (quod minime credo), sed quod oportebat ratione numeri finem contentioni dare. Oportebat iure suffragia hac de re ferre, auditis argumentis utriusque partis: quo proposito haec res publica desideranda sit, si desideranda, aut quibus beneficiis potius in Hispania manere optandum. Hoc erat quaerendum, utra ex duabus sententiis aequis praestaret inter cives aequales.

Sed Catalanis libertate quaerendi carent. Cur non datur? Quia non licet. Cur non licet? Quod non sinit Lex. Atque Lex semper servanda, colenda et veneranda.

Certissime servanda est Lex, sed quae est Lex illa, quae immutabilis et aeterna contra voluntatem multorum civium iactatur? Ad memoriam mihi veniunt illa verba legatorum Atheniensium ante cives Melinos, quae Thucydides tradidit. Athenienses, quibus in animo est omni modo punire et caedere Melinos, adfirmant se uti hac lege (νόμος), qua vincat semper armis et imperet qui fortior sit (Thuc. V 105, 2).

Hoc bene sciebant Athenienses, ut
δόξαι aequae sint inter aequos tantum. Aequitate deficiente, deficit etiam libertas. Negatur suffragium Catalanis, atque violentia et oprobium in eos adicitur, ut simul cum voluntate et libertate etiam et dignitas civium proculcetur.

Quia cives voluntatem incolumem pacifico modo defendunt, seditiosi et scelerati et insani appellantur et fustibus vapulant. Dignitas civium scelus odiosum habetur. Homines qui nihil mali fecerunt atque politici a populo electi in carcere clauduntur. Et mendacia quoquoversus pervulgantur, ne quis possit (ne quidem cupiat) scire quae re vera agantur in Catalonia.
Ita Lex fortiorum viget et imperat.

In iniuriis tamen dignitas civium integra servabitur.

(Nogueras scripsit)

(1) Cornelius Castoriadis, "Imaginaire politique grec et moderne", in La montée de l’insignifiance. Les Carrefours du Labyrinthe, 4, Lutetiae editum opus anno 1996, p. 201.

dissabte, 30 de setembre del 2017

De suffragiis et libertate in Catalonia


Iampridem scimus veram democatiam et populi voluntatem scelus esse in ea oligarchiae hodierna forma quae perverso nomine «democratia» appellatur. Violentiam potentium videmus his diebus contra voluntantem multitudinis quae suffragium pro rem publicam et nationem novam petunt in Catalonia. Populi clamoribus respondent punitiones, carceres, terror. Minae in cives iactantur. Situs interretiales supprimuntur. Iura civium proculcantur. Mendacia finguntur et pervulgantur. Quibus malis cives opponunt flores, laetitiam et ingenium.

Vetatis suffragiis politici Hispani hanc unam rationem et causam adferunt, ut unitas Hispanicae Nationis veneranda sit et colenda in aeternum. Tanto minus valent simulacra, eo magis superbiam atque ferociam ostendunt. Quidnam sit natio nisi simulacrum, cum mundus omnis imperio oeconomicae rationis administratur, quod longe supra nationes viget? Quare integritas Hispanicae nationis quasi ἱερὸς λόγος habetur?

Ut scripsit Kropotkin, periculosum est populo novas res moliri dum nihil praevisum et praescriptum est de novo rerum ordine quo incurrit. Nam natio novissima quo pacto fugiat imperium oeconomicae iniquitatis quod orbem terrarum servituti subicit, res incertissima mihi videtur. Incertitudo autem levior fit quam coercitio et animadversio oligarchiae Hispanicae. Voces civium qui libertatem eligendi vindicant molestiam afferunt non solum oligarchis Hispanis sed etiam oligarchis Europaeis: eo magis audiendae sunt. Eventus suffragii (utrum secessio ex Hispania sit perficienda annon) secunda res mihi videtur: servandum est quoquomodo suffragium ipsum.

Obsidetur vera democratia. Cras nobis mittent custodes publicos quibus imperatum erit loca ad suffragia parata claudere, urnas et tabellas tollere, atque adeo homines qui libertatem vindicant ante iudices tradere. Cives autem suffragia ferent. Nam urnis adreptis et locis clausis, corpus et vox ipsa cuiusque civis in viis suffragium fiet.

(Nogueras scripsit)