dijous, 6 d’octubre del 2016

Rosetta navis et Seneca de cometis


Iam ad finem itineris sui pervenit tandem Rosetta, die 30 mensis Octobris. Multi ex nobis photographemata de cometa 67P/ Churyumov-Gerasimenko, quae Rosetta ceperat, cotidie mirati sumus. Nunc cum iam iacet et requiescit navis in cometae pulvere atque glacie, hic in nostro blogo volumus memoriam suam colere, dum verba Senecae de cometis proferimus. Gratias tibi agimus, Rosetta!

(...) "At me Hercules non aliud quis aut magnificentius quaesierit aut didicerit utilius quam de stellarum siderumque natura". (Seneca, Naturales Quaestiones VII 1, 6)

"Necessarium est autem ueteres ortus cometarum habere collectos. Deprehendi enim propter raritatem eorum cursus adhuc non potest, nec explorari an uices seruent et illos ad suum diem certus ordo producat. Noua haec caelestium obseruatio est et nuper in Graeciam inuecta. Democritus quoque, subtilissimus antiquorum omnium, suspicari se ait plures stellas esse quae currant (...) nondum comprehensis quinque siderum cursibus." (Seneca, Naturales Quaestiones VII 3, 1-2) 


(...) "Illud imprimis praesumendum est, cometas non in una parte caeli aspici nec in signifero tantum orbe sed tam in ortu quam in occasu, frequentissime tamen circa septentrionem." (Seneca, Naturales Quaestiones VII 11, 1)

"Multi uariique sunt, dispares magnitudine, dissimiles colore: aliis rubor est sine ulla luce, aliis candor et purum liquidumque lumen, aliis flamma et haec non sincera nec tenuis sed multum circa se  uoluens fumidi ardoris; cruenti quidam minacesque, quia omen post se futuri sanguinis ferunt." (Seneca, Naturales Quaestiones VII 17, 3) 


"(...) et miramur si quos igniculos parum nouimus, cum maxima pars mundi, deus, lateat! Quam multa animalia hoc primum cognouimus saeculo, quam multa negotia ne hoc quidem! Multa uenientis aeui populus ignota nobis sciet; multa saeculis tunc futuris cum memoria nostri exoleuerit reseruantur. Pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat." (Seneca, Naturales Quaestiones VII 30, 4-5)

Omnes textus in tabula tripertita picta si extrahere velis, hic preme.

(Nogueras fecit)
Imago ex cometa 67 P/ Churyumov-Gerasimenko a Rosetta nave capta