dilluns, 21 de setembre del 2015

De sensu certitudinis (II)

nexus neurales quibus claustrum et plures corticis partes coniunguntur

Vt iam infra dixeram, certitudo sensus quidam videtur quo conscientia “certior fit” de coniunctionibus neuronum ex diversis cerebri partibus. Quem ad modum hoc sensus certitudinis emergat, nondum possunt scientifici statuere.

Sunt autem qui ex experimentis coniciant claustrum eo munere fungi (1). Est enim claustrum locus cerebri signa accipiens ab aliis cerebri partibus quae ad sensus, motum, affectus atque cogitationem pertinent. Claustrum excitatur quotienscumque signa neuralia ex pluribus cerebri locis simul eo conveniunt. Ibi signa ita cohaerent ut ex multis stimulis unum responsum fiat. 

Nuper nuntiatum est experimentum, qui perbelle monstrat claustrum esse locum ad conscientiam pertinentem. Nam cum in cerebrum feminae cuiusdam forte fluxus electricus inferretur, claustro excitato feminam statim animus liquit. Statim ut cessavit agitatio electrica, animum recepit illa. Quotienscumque stimulus electricus claustrum adtingebat, femina conscientiam amittebat, et si cessabat stimulus electricus, expergiscebatur illa statim. Nuntiatur res sine mora, vulgatur in interrete et in ephemeridibus, stupent omnes, eo magis quod “sedem conscientiae” inventam esse praedicatur (2). Quamquam mihi obscurum videtur quid “sedis conscientiae” appellari possit, pondus experimenti tollere nolo, quia posthac non iam licebit iis qui in natura conscientiae versantur omittere ampliorem de claustro investigationem. Fortasse argumentum etiam dabitur illis neuroscientificis qui putant ex ipso claustro proficisci sensum certitudinis (ita appellamus ea animi commotio, quae causa fit ut credamus rectum responsum habere).

Claustrum coniungitur cum iis partibus cerebri quae signa ex oculis, auribus, atque ceteris sensibus accipiunt; claustro est etiam conexus cortex praefrontalis, qui sedes iudicii atque decisionis praecipue videtur, atque systema limbicum, unde affectus et motus animi proficiscuntur. Quamobrem non sine gaudio responsum rectum invenimus aut solitas cogitationis vias peragimus, atque maxima vehementia solidam animi sententiam defendere possumus.

Sic ad sententiam neuroscientifici Burton redire possumus (vid. scriptum superius). Vt adfirmabat ille, sensus certitudinis affectibus coniunctus esse patet. Et, quod caput est, certitudo oritur non quod veritatem adtingamus, sed quia corpus nos iubet ita sentire.  Quae semper in memoria servare opus est, ne in pervacuam arrogantiam incidamus aut violentiam, credentes nos soli rectum iudicium habere. 

(Nogueras scripsit)

(1) J. R. Smythies, L. R. Edelstein, V. S. Ramachandran (eds.), The Claustrum. Structural, Functional and Clinical Neuroscience, San Diego-Londinium-Waltham MA, 2014, p. 330-332.

(2) In ephemeridibus dico. Auctores ipsi multo accuratius rem exprimunt : Such coordination by the claustrum (...) would make it an important part of the neural correlates of consciousness”, M. Z. Koubeissi, F. Bartolomei, A. Beltagy et F. Picard, “Electrical stimulation of a small brain area reversibly disrupts consciousness”, Epilepsy and Behavior 37 (1914), p. 34.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada