dimarts, 1 de setembre del 2015

De sensu certitudinis (I)


Certissimae res saepe nobis videntur, cum plane scimus nos verum habere responsum aut rectum cepisse consilium. Quid sit porro certitudo ipsa, aut unde veniat, incertissima est quaestio.

Olim librum legi a neuroscientifico scriptum R. A. Burton nomine, cuius titulus est On being certain (1). Non est tractatus scientificus, sed potius opusculum ubi libere de certitudine disputatur. Quaerit auctor libelli an certitudo sit sensus quidam, sicut alii sensus quibus diversi status corporis (2) conscientiae patefaciunt: sitimus enim cum aqua nobis deest, cibo carentes fames nos premit. fatigatio somnum, vulnus dolorem excitat. Non aliter certitudinis sensus statui cuidam cerebri congruere videtur, cum responsio quaeritur aut consilium. 

Eo modo conscientiae “nuntiatur” synchronismus quidam fieri in communicatione neuronum. Ita ut bibimus quod sitis conscii simus, aut edimus cum famis signa sentimus, sic hic sensus ad neuronum coniunctionem pertinens videtur causa ut de singulis rebus decernere possimus.

Sensus quidem certitudinis non ex conscienti cogitatione proficiscitur, sed ad conscientiam emergit ex inconsciis neuronum vinculis. Ita certitudo non multum differre videtur a formidine, gaudio, taedio, voluptate atque ceteris animi affectibus, qui in conscientiam irrumpunt ex partibus cerebri quorum labor nequaquam conscii sumus. Saepe certae res nobis videntur, nescimus tamen quae facta, quae signa ex oculis aut auribus aut ceteris sensibus ducta probent id quod sentimus. Non semper factis innititur quod ex neuronum quadam coniunctione surgit. Quamobrem sententiae nonnullae quamvis falsae rectissimae nobis videntur: certum enim non est idem et verum.  Sensu certitudinis ducti homines facile sed non semper recte decernunt.

Ex parvulis argumentis undique ductis in eo libro res tractatur, sed nulla definitio, nullum indicium aut argumentum grave ibi inveni potest, nihil tandem probatur. Auctor numquam adfirmat rem unam esse quae plurimis verbis appellatur (feeling of knowing, feeling of correctness, feeling of conviction atque feeling of certainty). Mihi autem placuit hic libellus quod certitudo, quae multo abesse potest a veritate rerum, proxima ibi depingitur affectibus. Atque mihi placuit praecipue quia auctor (ipse neuroscientificus) scribere videtur contra solitam neuroscientificorum arrogantiam, qui adfirmare solent: “de cerebro nondum omnia scimus, mox tamen sine dubio sciemus”.

Ab eo libro perquisitionem bibliographicam incepi de sensu certitudinis amplius scire volens. Quod inveni in proximo scripto traditura sum. 

(Nogueras scripsit)

(1) R. A. BURTON, On Being Certain. Believing You Are Right Even When You're Not, 2008.
(2) De statibus corporis in cerebro fictis, cf. v.g. A. DAMASIO, Self Comes to Mind , 2010.

Cap comentari:

Publica un comentari a l'entrada