Vt scripsit Plinius, “olim non stilum sumpsi”, non quod
cupido deficeret scribendi, sed quia alii labores severiores me a blogi delectamentis
avocaverunt his diebus...
Nuper legi librum mirabilem, L’Univers chiffonné, ab
eminente astrophysico Francogallico Jean-Pierre Luminet scriptum, ubi de forma universi tractatur. Vt paucis
verbis argumentum exponam, quaerit Luminet an universus sit finitus et minor
quam nobis videtur. Fortasse habitamus universum cuius forma geometrica
facit ut videamus eadem corpora caelestia undique etiam et etiam iterata. Luminet appellat talem universum
“corrugatum” (“chiffonné”). Quae potest esse eius forma ? Fortasse
dodecahedron, quod responsum minime Platoni displicuisset. Sic numerus 12, quem
iam diximus saepe homines tribuere primis principiis et rebus divinis (cf.
scriptum huius blogi nomine “12/12/12”), etiam ad spatium sidereum pertinere
possit.
Dodecahedron
tamen cosmicum, quod Luminet depingit, vix fingere possumus : habet enim
dimensiones plures quam eas, quas sentimus. Vniversus “corrugatus” non habet
fines, quamquam finitus, propter ea quod omnes partes inter se coniunguntur.
Quoniam particulae lucis, quae ad nos perveniunt, hoc spatium peregerant, eas
videmus iteratas in plurimis caeli partibus, per quas transierant.
Luminet
ipse in dissertatione supra inserta suam theoriam producit. Mirabile auditu!
(Nogueras scripsit)
Cap comentari:
Publica un comentari a l'entrada