diumenge, 28 d’abril del 2013

De forma universi

Vt scripsit Plinius, “olim non stilum sumpsi”, non quod cupido deficeret scribendi, sed quia alii labores severiores me a blogi delectamentis avocaverunt his diebus...

Nuper legi librum mirabilem, L’Univers chiffonné, ab eminente astrophysico Francogallico Jean-Pierre Luminet scriptum, ubi de forma universi tractatur. Vt paucis verbis argumentum exponam, quaerit Luminet an universus sit finitus et minor quam nobis videtur. Fortasse habitamus universum cuius forma geometrica facit ut videamus eadem corpora caelestia undique etiam et etiam iterata. Luminet appellat talem universum “corrugatum” (“chiffonné”). Quae potest esse eius forma ? Fortasse dodecahedron, quod responsum minime Platoni displicuisset. Sic numerus 12, quem iam diximus saepe homines tribuere primis principiis et rebus divinis (cf. scriptum huius blogi nomine “12/12/12”), etiam ad spatium sidereum pertinere possit.

Dodecahedron tamen cosmicum, quod Luminet depingit, vix fingere possumus : habet enim dimensiones plures quam eas, quas sentimus. Vniversus “corrugatus” non habet fines, quamquam finitus, propter ea quod omnes partes inter se coniunguntur. Quoniam particulae lucis, quae ad nos perveniunt, hoc spatium peregerant, eas videmus iteratas in plurimis caeli partibus, per quas transierant.

Luminet ipse in dissertatione supra inserta suam theoriam producit. Mirabile auditu!

(Nogueras scripsit)

diumenge, 17 de febrer del 2013

Finis Romae, finis Mundi


Iam ab initio proni sumus in hoc blogo ad vetera verba prophetica memoranda. Nunc cum vidimus et audivimus hac hebdomada non solum Sanctum Pontificem “ministerio Episcopi Romae, Successoris Sancti Petri (...) renuntiare”, sed etiam “ignem de caelo terribiliter venire” (meteorites dico), memoria libri cuiusdam prophetiam de Summis Pontificibus continentis ad me venit.

Lignum Vitae est opus ab Arnaldo de Wion scriptum anno 1595. Erat hic Arnaldus monachus benedictinus natus Duaci (Douai). Lignum Vitae mox celebratum est propter prophetiam de Summis Pontificibus in eo traditam, quam Arnaldus adfirmat esse scriptam ab episcopo quodam Malaquia nomine, qui XII saeculo vixerat. Est haec prophetia catalogus nominum aenigmaticorum, quae ad singulos Pontifices pertinent. Exempli gratia, “Comes signatus” Innocentius III, “Draco depressus” Clemens IV, “Bos Albanus in portu” Alexander VI, “De craticula Politiana” Leo X appellantur. Sic 111 Summi Pontifices numerantur ab Caelestino II, usque ad ultimum nomen, “De gloria olivae”, quod ad Benedictum XVI nostrum pertinere debet. Sequitur haec conclusio:

“In persecutione extrema sacrae Romanae Ecclesiae sedebit Petrus Romanus, qui pascet oves in multis tribulationibus; quibus transactis, civitas septicollis diruetur; et Iudex tremendus iudicabit populum.” 

Estne hic “Petrus Romanus” Pontifex ultimus? Num diruetur tandem Roma, civitas septicollis, atque Mundus veniet statim ad finem? Sic constat in prophetia celeberrima a Beda Venerabili (s. VIII) tradita:

quamdiu stabit coliseus, stabit et Roma;
quando cadet coliseus, cadet et Roma;
quando cadet Roma, cadet et mundus.

Dicitur Stilicho libros Sibyllinos in flammas iactare iussisse, ne finem Imperii Romani patefactum esset. Ergo numquam periit Roma, aut conceptus Romae, qui ruinam ipsam Imperii Romani superfuit. Multis medii aevi auctoribus imago Christianitatis facta est Vrbs, atque finis Mundi per imaginem Romae dirutae saepe depictus est*.

Nunc iam, ut videtur, ad ultimum catalogi Pontificem pervenimus; lingua Latina adeo neglegitur ut ex omnibus diurnariis in Vaticanum missis una tantum verba Pontificis intellegere possit; signa funesta de caelo iam cadere videmus... Sed hoc certum mihi est, Roma nondum cadet, neque Mundus ! 

*Nonnulla hac de quaestione in hoc libro explicantur: Claude Carozzi, Weltuntergang und Seelenheil. Apokalyptische Visionen in Mittelalter, quem in versione Hispanica legi: Visiones apocalípticas en la Edad Media, Madrid 2000.

(Nogueras scripsit)

dilluns, 21 de gener del 2013

Latrunculi


Nuntii de politicis corruptis Hispanis ad nos crebri adferuntur his diebus. Nuper audivimus Aloisium Bárcenas, qui fuit Factionis Popularis (PP) arcarius, 20.000.000 euronum in argentaria Helvetica condidisse. Ceterorum autem res gestas non minus nauseamus audientes: mercedem illicitam hic dat, accipit ille; plerique beneficia flagitiosa a Bankia accipiunt, omnes nummos modiis metiuntur atque fructum latrocinii transferunt quo nullum tributum detrimenta inferat. Diversa a diversis agitantur, ad hoc solum tandem cuncta tendunt, ut videatur res publica nihil aliud nisi ludus latrunculorum.

Quoniam nostri politicorum nos taedet, ad antiquos Romanos nos vertemus, qui nullo modo corruptelis vacabant. Ex viris insignibus corruptis C. Licinium Stolonem eligam, non quod eius fraus maior sit, sed quia vix sine risu audiri potest.

Vt a Tito Livio traditum est, tribunus C. Licinius Stolo cum collega L. Sextio promulgavit “leges omnes adversus opes patriciorum et pro commodis plebis” (Liv. VI 35). Etenim una ex tribus eorum legibus de modo agrorum tractabat, “ne quis plus quingenta iugera agri possideret”. Sed postea Licinius, qui pro plebe tam acerrime pugnasse dictus est, “sua lege decem milibus aeris est damnatus, quod mille iugerum agri cum filio possideret emancupandoque filium fraudem legi fecisset” (Liv. VII 16).

Ecce latrunculus subtilis atque elegans!

(Nogueras scripsit)