divendres, 21 de desembre del 2012

Periit magnus deus Pan!

Pan and Psyche, E. Burne-Jones

Ecce tandem dies indicta finis Mundi... qui profecto non fiet! Quamobrem omnes qui in quoque tonitru malum vident exspectatam cladem in tempus aliud different, fortasse in proximum annum aut insequentem...

Mihi autem verba “finis Mundi” audienti semper ad memoriam venit carmen notissimum egregii cantoris Francogallici Georges Brassens: Le Grand Pan. Vt traditum est a Plutarcho in opere suo De defectu oraculorum (419c-d), homines quidam navigantes prope insulam Paxum vocem audiverunt Thamum vocantem; erat enim Thamus gubernator navis Aegyptius. Cum hic responderet voci mirabili, clamavit illa: “prope Palodem nuntiare debes magnum Pana perisse”. Ita fecit Thamus. Cum iam ad Palodem appropinquarent, terram intuens clamavit “periit magnus Pan!”. Qua re vix pronuntiata, voces subito atque lamenta plurima audita sunt. 

Nonnullis placuit poetis haec Plutarchi fabula, qua significare voluerunt discessum deorum antiquorum a mundo nostro. Quod Brassens cecinit in lepido suo carmine. Donec Bacchus, Venus et dei Inferi adhuc apud homines manebant omnes res humanas et graves et leviores curantes, non solum in cunctis cerni poterat divina quaedam vis, verum etiam mundus humanus humanior videbatur. Sed  cum pervenisset professor Nimbus et eius sodales, qui nihil credebant esse praeter rationem et inertem materiam, mundus omni deorum potestate vacare incepit.  Sic Brassens honorem tribuit, ut credo, Aristophani, cuius comoedia Nubes iam irridebat sophistas in rebus dumtaxat rationalibus occupatos. Paulatim quidem ab hominibus discedunt dei antiqui. Et vita adeo fit vilior, inanis atque ad materiam tantum respiciens, ut deus postremus exsul tandem solos relinquat homines in tristi et vacuo eorum mundo, non sine ultima querela:

“Timeo ne finis Mundi tristissimus sit.”

His verbis concluditur carmen. Hodiernis autem diebus mihi duae videntur esse calamitates multo graviores quam Nubes aristophanicae, ut imperio argenti et lucri omnia subiciat homo, aut ad furorem religiosum fanaticum ducatur. Quod non iam tristis sed horribilis et barbarus fiet mundus si, expulsis deis Graecis, etiam Graecorum sapientiam atque sensum sacrae dignitatis humanae amittimus.
 
(Nogueras scripsit)
Georges Brassens, Le Grand Pan

dimecres, 12 de desembre del 2012

12 / 12 / 12


Quoniam hodie ter iteratur 12,  conspicuum hunc diem esse existimant nonnulli (hoc etiam sensit, ut palam est, novus et inlustris pipiator...). Mihi quidem dies aptissimus videtur ad cogitandum de principiis, quibus natura regitur, quod his de rebus quaerentes saepe reperimus numerum 12, atque 3 et 6, qui in eo continentur. Etenim iam antiqui Graeci cum originem deorum narrabant his computis maxime utebantur: ut ab Hesiodo proditum est, initio fuerunt Chaos, Eros, Gaia. Sex porro fuerunt Titanes, atque sex Titanides (adice tres Cyclopes et tres Centimanus), inde duodecim dii in Olympo sedentes, quos Graeci maxime colebant. Et alia exempla dari possunt, quae monstrant apud Graecos tales numeros a rebus divinis minime alienos fuisse.

Sed ut ad res scientificas transeamus, etiam in hodierna descriptione principiorum naturae a physicis instituta, nisi fallor, eminet haec series numerorum. Particulae autem elementariae sunt res minimae, ex quibus omnes maiores particulae componuntur. Omnes res, quas videmus (atque quas non videmus), quae sunt quaeque fuerunt, factae sunt ex his elementariis particulis. Separantur quidem in duo genera: fermiones et bosones. Sunt fermiones particulae turbine (spin) ½, ex quibus fit quod “materiam” appellamus; dicuntur autem bosones “gauge” eae particulae turbine 1 (id est, integra), quae vires inter particulas transferunt.

Quot igitur particulae elementariae (id est, quot fermiones et quot bosones) reperiri possunt? Ecce responsum quod plerique scientifici probabilissimum putant:

-12 fermiones, in duo genera divisi: leptones et quarca. Vtrumque genus dividitur in tres 3 “familias” aut species. Sunt 6 leptones (e.g., electron inter leptones numeratur) et 6 quarca, ex quibus omnis materia nuclearis atomi componitur.

-12 bosones “gauge”: photon, bosones W+, W-, Z0, atque octo gluones (boson higgsianus non inter bosones “gauge” numeratur).

Ita numeris 3, 6, 12 ordo particularum signatur, ut in mythis harmonia caelestium. Fortasse, ut credo, perquisitiones futurae demonstrabunt hoc schema nequaquam in rebus inesse, sed in mente humana tantum quae de rebus cogitat. Atqui hoc mirum adhuc mihi videbitur, quare homines saepissime hos numeros reperire credant res caelestes aut principia naturae perscrutantes? Quare hunc sensum, hanc formam cogitationis habemus, aut unde?

(Nogueras scripsit)

Si relationem videre cupis qua particulae elementariae simplicibus verbis et eloquentissimis imaginibus perbelle explicantur, hic preme.

dilluns, 3 de desembre del 2012

O Solon, Solon!


Cum videmus cottidie cives proper pecuniam debitam domos suas amittere et in viam iaci, et nationem totam in servitutem reduci, in memoriam nostram redit ille Solon Graecus, qui vixit abhinc MMDC fere annos. Condonavit enim ille poeta et sapiens inter septem sapientes numeratus omnia debita Atheniensibus, per legem Seisachtheian graece appellatam (a seiō, “succutire”, et akhthos, “onus”). Vt pulchre dicit in oratione supra inserta scriptor Pedro Olalla, abolitio debitorum Athenis viam aperuit Democratiae et libertatis. Nulla enim in coetu servorum est Democratia.

Sed divites et potentissimi optimum semper exitum sibi parant, etiam in terra sapientium. Nam, ut traditur, cum Solon privatim consilium suum nuntiasset amicis, illi multa praedia et fundos emerunt,  et nova lege usi, aes alienum, quod sumpserant, numquam reddiderunt (1). Sic divites divitissimi facti sunt. Nihil novi sub sole!

(Nogueras scripsit)

(1) Plutarchus, Moralia 807 e-f; Vita Solonis 15; Aristoteles, Ath. Pol. VI. Et Plutarchus et Aristoteles adfirmant hoc Solone nesciente factum esse.

dimarts, 20 de novembre del 2012

Fustis certus in re incerta

(imaginem hinc sumpsi)

Comitiis appropinquantibus, auditur his diebus in Catalonia nomen libertatis etiam et etiam iteratum. Nam hoc conceptu crebre proferto credunt politici nostri sicut Orphei carminibus infinita civium suffragia ad se convertere et trahere. De futuro Cataloniae magna nunc est dissentio. Nonnulli enim nationem novam in Europa fieri cupiunt, magnam calamitatem hoc ceteri putant. Nescio quid melius Catalanis sit, si quid bonum. Hoc tantum certum mihi videtur, ut politici quamvis de libertate et de Democratia loquentes timendi sint, qui non dubitant custodes publicos suos adversus cives mittere quotienscumque clamor populi contra iniusta eorum decreta in viis tonat. Nuper (14-N) in urbe Tarracone, cum manifestatio generalis operistitii causa esset, puer innocens a custodibus publicis insane vapulavit, et puella, quae eos vituperare ausa erat. Quae libertas, quae Democratia inesse potest in imperio fustium? 

(Nogueras scripsit)

(Imagines si videre cupis, hic preme)

divendres, 12 d’octubre del 2012

Maizium transgenicum


Ita mutavit homo naturam cerealium ut donum terrae venenum mortiferum factum sit. Maizium enim transgenium maxime perniciosum esse nunc omnibus patet, cum videmus miseros mures, qui nihil nisi hunc cibum ederant, maximis tumoribus et morte horrenda oppressos.

Societates effectoriae, quae maizium transgenicum producunt, tantum vigent et imperant ut omnibus experimentis obstiterint. Experimentum tamen factum est, quod monstrat quatenus mutatio naturae cerealium etiam gravissimam corpori mutationem afferat. Et, quod tristius mihi tandem videtur, ut stultitiam et insaniam hominum demonstret homo, maximum innocentibus bestiis oportet supplicium dare.

(Nogueras scripsit)

diumenge, 24 de juny del 2012

Argentarii apud iudices



Sic describitur in Aegyptiorum libro Mortuorum dicto iudicium quo veniunt homines cum a vita discedunt. Coram Osiride eo modo loqui debet mortuus: “Numquam malum hominibus intuli. Numquam homines oppressi. Numquam mentitus sum, nec de insidiis novi. Numquam malus fui...”

Anubis libram ante eum tenet. in altera lance cor mortui ponitur, plumam altera sustinet. Est enim haec pluma Iustitiae (quae Maat dicitur lingua Aegyptiorum). Si verum dixerit mortuus, lances aequum pondus ferentes geminae pendebunt.

Hoc nuper legens cogitabam de argentariis et de politicis nostris, qui nationem ad cladem et perniciem traxerunt. Nescio an post mortem apud Osiridem venturi sint; nec verum omnibus verbis magicis Libri Mortuorum iuvantibus tale iudicium iis bene cedere posset, qui non solum pecuniam infinitam furati sint, sed etiam cives ad egestatem et desperationem adduxerint. Num autem vivi nullum iudicium in eos videbunt, nullas poenas dabunt facinorum?

Etenim argentarios iudicia non decere adfirmant politici, conruptos ipsi conrupti adiuvantes. Quam ob rem “Indignabundi” conati sunt pro civibus argentarios potentissimos persequi. Cum pecuniam a populo petiverunt ad Rodericum Ratum (Rodrigo Rato) apud iudices deferendum, 15.000 eurones uno die accepti sunt. Ergo Rodericus Ratus iudicabitur. Forsitan et alii gradatim poenas dabunt. Politici enim tacent, cives autem vident et audiunt. Non impune irridebuntur.

(Nogueras scripsit)

dimecres, 6 de juny del 2012

Lectio in argentaria

             
Cum plurima iam facinora facta sint a politicis Hispanis, tum turpissimum omnium nobis hoc videtur, pecuniam infinitam argentariis conruptis dare. Ita navem rei publicae gubernant nostri oligarchae, ut cives in fluctus et desperationem iaciant, dum squalos voraces atque immisericordes tuentur et pascunt. Quidnam aliud de pecunia civium Bankiae data possimus dicere? Tacent politici de auctoribus argentariae cladis, quo multo magis pravitas rei patet. Talia geruntur, dum instructio publica indigens neglegitur. Omnia enim, quae argentariis dantur, educationi eripiuntur. Quam ob rem in municipio nostro Calella dicto nuper magistri quidam ingeniosi consilium optimum ceperunt, in officinas argentarias cum discipulis intrare et in medio vestibulo considentes quasi in schola lectionem inire. Lectio de heliocentrica doctrina incepta numquam confecta est, quod a custodibus etiam atque etiam ex argentariis repulsi sunt et magistri et discipuli; aliam tamen lectionem omnibus et praecipue politicis dederunt multo graviorem, quam olim Cicero noster verbis scripserat immortalibus:

“Quod enim munus rei publicae adferre maius meliusve possumus, quam si docemus atque erudimus iuventutem?” (De divinatione II 2)

(Nogueras scripsit)

divendres, 30 de març del 2012

De risu bestiarum


De animalibus duplicem semper habuit homo sententiam, cum sui dissimilia et inferiora putaret, imaginem tamen humanitatis in bestiis recognoscere crederet. Sic bonitatem, saepius malignitatem, quae in humanis inest, beluis tribuit. Antiqui Romani elephantes bene moratos esse atque adeo religionis sensum habere existimabant, quod patet ex his Plinii verbis: “Maximum est elephans proximumque humanis sensibus, quippe intellectus illis sermonis patrii et inperiorum oboedientia (...), amoris et gloriae voluptas, immo vero, quae etiam in homine rara, probitas, prudentia, aequitas, religio quoque siderum, Solisque ac Lunae veneratio” (Nat. Hist. VIII, 1, 1). Aliter autem iudicabatur de simiis. Etenim Cicero tradit (De Nat. De. I, 97) "simia quam similis turpissima bestia nobis" scripsisse Ennium, qui et sanctos apellabat poetas et ipse sanctus habebatur.

Hodierna scientia non mores, sed sensus affectusque bestiarum examinat, quoniam non modo mammifera verum etiam aves videmus laetitia exsultare, tristitia languescere, vexationibus terribiliter irasci, blanditiis leniri.  Delphini sodales suos aegros adiuvant; mures alimenta sumere nolunt cum vident alios sui generis cruciari, et multa alia exempla ab omnibus bene nota sunt, quibus demonstratur affectibus moveri animalia. Risus tantum humanus multis adhuc videtur. Nunc autem adfirmant scientifici aliquot bestias sonos fundere, quibus se “ridere” significant. Iam quaesitum est de sono simiorum, qui “risus” existimatur, et, quod mirabile videtur, etiam mures, bestiae humiliores, ridere posse scimus. In relatione audiovisifica supra inserta videbis murem qui titillationibus adeo delectatur ut sonos edat cachinnis aequiparatos a scientificis.

Quo multo magis criminale videtur, cum bestiae in officinis atque laboratoriis crudelissime vexantur, quod scimus neque eorum corpus dolore vacare, neque animum affectibus et sensibus, quos natura ipsis dedit humanis.
(Nogueras scripsit)

dissabte, 3 de març del 2012

Dies Feminarum


Mox erit Dies Feminarum (a.d. VIII Idus Martias), quod materiam nobis dat ad adnotationem scribendam. Diu feminae pugnaverunt pro dignitate sua libertatem aequam vindicantes. Quod certamen nequaquam transactum est. Etenim hoc die memores esse volumus feminarum quae praecipue in Africa et in Asia arduis laboribus oneratae vitam duriter agunt. Nihil aliud possident, neque pecuniam neque terras, quam vim mirabilem et animum magnum et voluntatem, quibus ridente vultu et summa spe calamitates accipiunt.

Etiam carmen Zus ("Soror") adicimus a cantrice e Flandrica natione Yasmine, quae de vita decessit abhinc fere tres annos. Hoc scriptum etiam in honorem suum et memoriam confeci, quod libertatem feminarum semper aperte defendit. In pace nunc requiescat apud Caelestes.

(Nogueras scripsit)

dilluns, 20 de febrer del 2012

Democratia et Oligarchia


Scripsit Cicero: “Philippus omnia castella expugnari posse dicebat in quae modo asellus onustus auro posset ascendere” (Ad Att. I. 16). Quid nunc scriberet consul, aut quid diceret rex, cum viderent non iam auro dato sed pecunia grandi fenore occupata omnes nationes expugnari et in dicionem et potestatem Mundi imperatorum reagi posse?

Nuper ii qui rem publicam Graecam tenent decreverunt “auxilium” pecuniarium accipere potius quam ferre Graeciam relictis civitatibus Eurone consociatis solam difficultatibus obviam ire. Haud facile videtur cernere quid sit melius, cum quidquid politici instituant, ulcus sit: ita res publica tam male instituta salutem et exitum reperire non potest.

Neque in Hispania bene res se habent. Hic maximus numerus civium invitam et coactam operis vacationem patitur. Nunc politici novas leges imponunt, quibus labor incertior, stipendia minora fient. Quid refert, si plerique pauperiorem et miseriorem vitam degunt  in dies? Nihil curant ii qui rem publicam sibi custodiunt, rident divites qui Mundum regunt. Sic conglutinatur amicitia inter oligarchias utriusque generis, scilicet ea quae intra nationes per leges et poenas populum opprimit, altera cuius imperium oeconomicum per orbem terrarum viget.

Politici nomine Democratiae quasi signo sacrosancto utuntur, a vocibus tamen populi abhorrent, et cum cives vias complent magna voce iustitiam clamantes, hoc sceleri aequiparatur. Adfirmant nostri oligarchae voluntatem suam cives immoderate proferre, atque adeo contra Democratiam hoc facere. Profecto populum immoderate agere putant! Scribit Jacques Rancière immoderatam semper Democratiam esse, ideoque optimam Democratiam haberi eam, quae Democratiam mansuefacit et opprimit (1).

Quanto crebrius atque effrenatius cives voluntatem suam vindicant, tanto magis pestilens videtur Vera Democratia iis qui Democratiam defendere dicunt. Sic nomen anceps insidiose libertatem civibus verbo dat, re autem omnino eripit.

(Nogueras scripsit)

(1) Jacques Rancière, La haine de la Démocratie, Paris 2005, p. 13.

dimecres, 8 de febrer del 2012

Athanasius Kircher: de figuris quas Natura in lapidibus et gemmis delineat

Athanasius Kircher, ut iam diximus in superiore adnotatione, haec scripsit de figuris in lapidibus fictis:

“Natura ludibunda cum vegetativam sensitivamque facultatem in regno mineralium attingere non posset, fecit quod potuit; id est, cum vitam et sensum eis dare non posset, saltem figuram eis indidisse satis esse rata, pictores imitata, omnium quae in Mundo continentur, rerum figuras ambitioso penicilli magisterio delineasse visa est (...) Natura quasi caelum contemplata, in iis stellas in asterismos quosdam digestos, vel ad pictorum individam depinxit. In nonnullis gemmis solem radiosa proiectione stupendum effigiavit. (...) Natura mari, urbibus, sylvis, fluminibus delectata, non tantum illa omnia pulchre depinxit, sed et convenientibus coloribus adumbravit (...)

"Non contenta hisce, ulterius progressa Sensitivae naturae ergasterium intruens omnis generis animalia, volucria, quadrupedia, natatilia, insecta depingit (...)"

"Ne hominis omnium nobilissimam formam neglexisse videatur, in lapidibus pari pacto humanae figurae vario gestuum habituumque ludibrio, non solum quoad integram corporis symmetriam, sed et quoad singula eius membra depingere conata fuit (...)"

Natura ulterius progressa, in nonnullis lapidibus vel ipsos Angelos Calitesque, uti Deiparam Virginem, ceterosque Sanctos, quin et Christum Dominum crucifixum delineare attentavit". (Mundus Subterraneus, VIII , 9)

Haec Natura viva et creatrix, non solum animo et  sensibus sed etiam artificis manu  ingenioque  praedita, quantum differt ab illa frigida et iners in scientifico sermone depicta! Quam humanior, quam iucundior!

(M. Nogueras scripsit et verba Athanasii Kircher memoravit)

diumenge, 5 de febrer del 2012

De lapidibus qui imagines astrorum, animalium, plantarum et sanctorum exhibent


Athanasius Kircher, vir doctissimus qui in XVII saeculo vixit, in opere suo Mundus Subterraneus de lapidibus iucundissime diseruit, in quibus formae astrorum, plantarum, animalium et hominum atque adeo Virginis Mariae exhibentur. Kircher descripsit quibus modis et causis tales imagines in lapidibus formari possent. Nonnullas fortuito exoriri adfirmat; eorum autem qui fossilia appellantur naturam recte describit: “novimus magnas multis in locis inundationes fluminum fieri hyberno tempore, quibus consequenter ingens limi copia in campis collibusque coacervetur; hisce itaque complures pisces una eiectos, limoque involutos constitisse” (Mundus Subterraneus, VIII, 9). Sed cum nesciret auctor quem ad modum lapides ex limo creari possent, opus temporis ad quemdam “spiritum lapidificum” attribuit: “limum vero successu temporis spiritu lapidifico in saxum conversum fuisse”. 

Sicut multi in tempore suo, credebat Kircher lapides formam suam quasi corpus animatum mutare posse Natura fingente. Etiam in XVIII saeculo, vir eruditus quidam Beringer nomine scribebat de lapidibus varias imagines exhibentibus, quos inveniebat in proximo monte ubi ambulare solebat... et quos inimici sui per iocum fingebant et ibi collocaverant, ut maximo ludibrio magister doctus deciperetur...(1)

Ridicula nobis videntur haec omnia, quia non iam intellegimus conceptionem, quam illo tempore homines eruditi solebant habere de Natura. Sententiam scriptorum neoplatonicorum secuti Kircher et multi alii ante eum putabant materiam non inertem sed vivam a Natura fingi, et mineralia, vegetalia et animalia (etiam homines) eadem vi Naturae coninuctas esse. Quid pulchrius animo concipi potest? Si homines hodierni possent hoc et sentire et credere, multo magis amarent Naturam, minime thesauros suos, animalia aquas lapidesque diripere auderent.

(Nogueras scripsit)

(1) ut traditus est a claro paleontologo Stephen Gould, in opere suo The Lying stones of Marrakech (2000)

dimecres, 1 de febrer del 2012

De vestigiis Romanis Murciae nuper repertis


Erat olim Murciae ante El Corte Inglés in Magna Via forum cum multis tabernis. Omnia deleta sunt ab divite negotiatore quodam qui volebat magnam pecuniam facere stationem vehiculorum aedificans. Ubi pavimentum foderunt, operarii invenerunt vestigia Romana. Negotiator, qui nolebat omittere opus suum, tacuit de re et perrexit omnia delere. Sed aliquis ex aedificio vicino animadvertit quae acciderent, imagines photographice cepit et rem patefecit. Quam ob rem, decretum est finem facere laboribus. Scimus ibi vascula, nummos et alias res antiquas repertas esse, sed evanuerunt quem ad modum nescimus! Dicitur thermas esse et quaeritur an Murcia in tempore Romanorum magnum oppidum fuisset, cuius vestigia deleta sunt annis MCMLXX, ubi oppidum hodiernum refectum est.

Maria Schön scripsit (2n de Batxillerat)

photographemata Maria Schön fecit Murciae hibernis diebus anno MMXI-MMXII

dissabte, 21 de gener del 2012

aliae aves canunt, aliae... saltant!



Putasne te solum/solam bene saltare? Minime! Etiam avis quaedam Snowball nomine (Floccus nivis), tamquam peritissimus saltator corpus suum aliferum movet ad numeros! Et caput et pedes agitat cum primum auribus accipit musicam sibi iucundam auditu. Snowball amat praecipue Backstreet Boys, Queen, Lady Gagam, et multos alios... Si amorem musicae progeniei suae Snowball transmittit, fortasse videbimus futuro tempore genus novum avium saltantium!

Numquam satis mirabimur sollertiam animalium. Nunc Snowball mirabilis nobis videtur quod musico sensu sine pari se movere potest. Sed omnia animalia facultates plurimas habent, quibus nos homines multo antecedunt!

(Nogueras scripsit)

diumenge, 15 de gener del 2012

Faustum annum novum MMXII !!!



Sunt qui adfirmant anno 2012 finem Mundi nobis venturum esse. Hoc enim conicitur e calendario Maiarum, quod postremum diem a.d. Kalendas Ianuarias (21/12/2012) monstrat. Iam Medio Aevo paulo ante annum mille apponere solebant iuxta diem in documentis: “appropinquante fine Mundi”. Quotiens annus  terribili finis dierum omine signatus homines perterruit? Mundum enim finisse scriptum erat anno 500, 800, 1000 et 2000, inter multos alios.

Si finem exspectare licet hoc anno 2012, finem calamitatum placebit. Si mutandae res, ad meliora mutabunt. Vtinam pacem habeamus omnes et prosperitatem.

BONVM ET FAVSTVM ANNVM NOVVM MMXII!!!

(Nogueras scripsit)