diumenge, 18 de desembre del 2011

De novis Mundi imperatoribus


Armis olim potiebantur nationum reges et principes, nunc pecunia sufficit novis Mundi imperatoribus. Argentarii ipsi e Goldman Sachs iam civitates duas re publica vi mutata regunt, Graeciam et Italiam; in Hispania flectuntur politici sine haesitatione ante potestatem argentariorum, ceterae nationes cervicem eidem iugo subiciunt.  Ita divites societates effectoriae mundum administrant, sicut antiquo tempore divina providentia.

Iam non rem publicam appellari decet sed privatam id quod famuli argentariorum potentium curant. Et ius populi, mutata significatione, fit “ius” quo populus, tamquam gallinae aut porci aut pulli, eligit coqui, ut accidit in fabula quae ab A. Pérez Esquivel narratur in relatione audiovisifica supra inserta.

(Nogueras scripsit)

diumenge, 11 de desembre del 2011

Immortalis Seneca



Vt iam diximus in superiore adnotatione, multi sunt hodiernis diebus qui docent supervacuam et miseram esse vitam iis qui rerum praesentium obliti in futura tantum aut praeterita animum intendunt. Sunt qui credunt recentissimam et novissimam rem ab his "magistris animi" dictis inventam esse, quamquam ipsi adfirmant praecipue ex buddhica philosophia duxisse quae in libris suis tractantur. Nos autem volumus monstrare etiam Senecam scripsisse de sollicitudinibus eorum qui vitam in perpetua exspectatione degunt:

“Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est qui praeteritorum obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri tam diu se dum nihil agunt occupatos fuisse. (...) si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant nec quomodo id disponant ut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus graue est, tam me hercules quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios dies uolunt.  Omnis illis speratae rei longa dilatio est; at illud tempus quod amant breue est et praeceps breuiusque multo, suo uitio; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed inuisi; at contra quam exiguae noctes uidentur, quas in complexu scortorum aut uino exigunt!”
(Seneca, De brevitate vitae XVI 1-4)

(Nogueras scripsit)

dimarts, 6 de desembre del 2011

De praesenti tempore


Docent nonnulli auctores hodierni, quibus “magistri animi” appellari placet, quam supervacuis cogitationibus homines saepe languescant. In his Eckhart Tolle infinita exemplaria operum suorum vendit per orbem terrarum. Liber Vis praesentium (Power of Now) multos iam lectores angore quasi morbo excruciatos adiuvit, quod simplicibus verbis monstrat nonnumquam cogitationes esse causam doloris nostri: ad futuras res aut praeteritas animum intendimus, praesentia autem neglegimus; etiam iudiciis vanis turbatur mens, nisi flumen verborum inhibentes quieti aliquo modo animum damus.

Quamquam in adnotationibus nostris saepe de rebus futuris tractare solemus, etiam praesentia ad nos adtinent!

(Nogueras scripsit)