dilluns, 14 de novembre del 2011

20-N: Discrimen gravissimum, comitia fastidiosa

Nunc est exspectatio comitiorum. De candidatis quid  nos subtiliter? Ridiculum praeberent spectaculum, si ridere in praesentibus liceret, re publica morbo gravissimi discriminis aegrotante. Taediosae politicorum orationes cottidie audiuntur, quibus alii alios illudunt. Quare tanto studio et laudem et tabellas sufragii civium quaerant non facile intellegimus. Quidnam genus imperii suscipere possent illi, quibus praecepta argentariorum ut lex valent, nihil sine venia potentium agere licet? Nullam novitatem afferent comitia haec: ab aliis histrionibus fortasse videbimus primas partes agi et rem publicam teneri, fabula tamen ipsa (omni gratia Musarum carens) sine mutatione permanebit.

Quam ob rem pergratum mihi est audire iuvenes denuo in foro Barcinonensi tabernacula ponere, concilia convocare, Veram Democratiam vindicare. Macte!

(Nogueras scripsit)

Indignabundi ("Indignats") in foro Barcinonensi concilio coacto

dissabte, 12 de novembre del 2011

11 / 11 / 11

Hodiernum sexies iteratus unus diem ornat!
Multi sunt in planeta qui hanc fere cogitationem habebunt. Sic accidet ut complures multifariam de praesenti tempore semel cogitent. Maxime gaudemus hoc fieri in mundo nostro, cum multi nostrum de praeterito tempore saepe aut de futuro meditentur, rarius autem animum intendant in res praesentes.
Sunt etiam qui stultissima praedicatione adfirmant finem mundi hunc diem laturum esse. Eheu! Nugas propheticas, ut videtur, hollywoodienses non vitabimus, quoniam pellicula cinematographica nobis datur appellata “11/11/11” promittens et copiosum sanguinem et taedium maximum...
Nobis autem hic dies non dabit occasionem cogitandi de diabolis aut de fine mundi, sed de Domo nostra pulcherrima. Minutam parvulam tibi cedas. Taceat animus, videat  ereptis cogitationibus, rideat  rem tam mirabilem spectans:



(Nogueras scripsit)

dilluns, 7 de novembre del 2011

Vae victis!

Gratias ago Conxitae Berney, quae permisit hic exhibere photographema
ab ea factum Barcinone a.d. XIII Kal. Iul. MMXI (19 J)
Ante paucos dies princeps minister Graeciae collegas suos Europaeos terruit. Statuit enim ille populum sententiam rogare de “auxilio pecuniario” (id est, pecunia grandi fenore occupata) quod civitates Europeae promiserant. Adeo vera Democratia valde minax videtur politicis qui curant tantum rationem potentium Argentariarum! Timebant ne discrimen in Europa gravius fieret si Populus Graecus statueret Civitates Eurone Consociatas relinquere. Terror autem mox evanuit, quod plebis scitum tandem non fiet. “Auxilio” a principe ministro accepto, pecuniam iniquissimo fenore reddere cives Graeci debebunt. Sic miseri miseriores fient.

Nonne auditis ridere Brennum hodiernum, argentarium divitem factum...?

(Nogueras scripsit)