dissabte, 18 de juny del 2011

Quam rem publicam habemus?



"Mox videbimus imagines quae nos fortasse conturbabunt, necesse est tamen aliquando vim suscipere ad democratiam defendendam". Sic locutus est praeses Cataloniae, hoc minace sermone impetum acriorem nuntians contra cives qui tumultuantur. Quid ad hoc respondeamus? Sic non defenditur Democratia, sed potestas eorum qui aegerrime ferunt voces clamantium contra decreta et consilia politica conrupta. Custodibus publicis utuntur ex formidine, ne populus desperatus in media  re publica versatus  incommodum iis afferat. Hoc laudare non possum: armis non defenditur vera Democratia, sed libertate verborum.

Quae acciderint Barcinone 27/05/2011 si videre cupis, hic tangas:

(Nogueras scripsit)

diumenge, 12 de juny del 2011

Quae patiuntur pulli quos edimus


Homo lupus homini, monstrum ceteris animalibus. Quid enim dulcius nobis quam parvuli pulli, quorum imagines deliciae infantibus in ludis et aliis rebus puerilibus florent? Et tamen miseri pulli, quamvis dulcissimi, paene nati procul a matre quam numquam videbunt, frigidis in officinis per macchinas sicut res inertes inhumaniter quatiuntur, quoquoversus iactantur, acri discrimine separantur, sine commiseratione excruciantur. Mox mortem  praebet ferrum  iis qui tanta excruciatione correpti vitam miserrimam egerunt. Adeo homines humanitatis obliti lucrum persequuntur. Sed cui bono voremus nos  homines carnem pullorum qui vivi non veram vitam cognoverunt? Corpus mortuum simul et dolorem edimus, morbidis ipsi alimentis corpori et animo nostro infirmitatem sic adicimus.
Nos humani, si humani appellari meremur, tantam crudelitatem erga animalia ferre non possumus. Vtinam mox iam non carnem edamus (nisi bestiarum quae et libertatem et salubrem cibum cognoverunt).

Alias si  imagines videre cupis musica quam stultissima ornatas, quae ludibrium addit rei criminali, hic tangas:


(Nogueras scripsit) 

dimecres, 8 de juny del 2011

Populus in Catalonia et per Hispaniam totam Democratiam veram vindicat.


In Catalonia et per Hispaniam totam populus tabernaculis undique in foris omnium urbium positis Democratiam Veram nunc vindicat. Qui "Indignats" ("Indignabundi") nomen sibi dederunt, iuvenes et senes, feminae et viri, una voce cuncti clamant: iam satis politici et argentarii nos cives deceperunt! Quae mutanda sint iam tempus est aperte dicere. Per fora omnium urbium contiones habentur, ubi quisque et querelas proferre et de rebus mutandis disserere aut deliberare potest. Multa enim legibus perniciosis facinoribusque virorum potentium conrupta mutari debent. Haec Democratia nomine tantum, nos cives convocat ad politicos eligendos, deinde civium oblita pro divites et potentissimos cuncta decernit. Populus tamen non vincetur! Mox politici intellegent rem publicam contra cives regi non potest.
Situs AcampadaBCN (internationalis versio):

(Nogueras scripsit)

diumenge, 5 de juny del 2011

Aves plasticorum plenae

Sicut illa quam vides in imagine, multae aves maritimae habent in ventre suo partes omnis generis plasticorum. Corpus eorum paulatim plasticis impletur, usque ad mortem quae evenit cum avis non potest iam alimenta ducere in ventrem suum tanta immunditia plenum. Scientifici qui rem quaerunt adfirmant partes plasticorum in 90%   ex corporibus avium mortuarum examinatis inventas esse. Adeo nos homines maria polluimus plasticis nostris!
Mox ipsi plasticis corpus nostrum polluemus, nisi cavemus ne sordem plasticorum in mare iaciamus!

(Nogueras scripsit)

Lacus Oxianus sive "Aral"



Quid fiet Lacus Oxianus, qui plurimis linguis "Aral" nuncupatur? Quoniam 90% aquarum amisit, nunc non iam mare, sed palus incertissimi coloris appellari potest. Aqua sumus et ex aqua originem ducimus, aqua est nobis summum bonum et tamen, propter politicorum vel ineptias vel facinora, mutatione climatis pondus calamitati adicente, etiam hunc thesaurum aquarum nos humani amittemus.
(Nogueras scripsit)