diumenge, 18 de desembre del 2011

De novis Mundi imperatoribus


Armis olim potiebantur nationum reges et principes, nunc pecunia sufficit novis Mundi imperatoribus. Argentarii ipsi e Goldman Sachs iam civitates duas re publica vi mutata regunt, Graeciam et Italiam; in Hispania flectuntur politici sine haesitatione ante potestatem argentariorum, ceterae nationes cervicem eidem iugo subiciunt.  Ita divites societates effectoriae mundum administrant, sicut antiquo tempore divina providentia.

Iam non rem publicam appellari decet sed privatam id quod famuli argentariorum potentium curant. Et ius populi, mutata significatione, fit “ius” quo populus, tamquam gallinae aut porci aut pulli, eligit coqui, ut accidit in fabula quae ab A. Pérez Esquivel narratur in relatione audiovisifica supra inserta.

(Nogueras scripsit)

diumenge, 11 de desembre del 2011

Immortalis Seneca



Vt iam diximus in superiore adnotatione, multi sunt hodiernis diebus qui docent supervacuam et miseram esse vitam iis qui rerum praesentium obliti in futura tantum aut praeterita animum intendunt. Sunt qui credunt recentissimam et novissimam rem ab his "magistris animi" dictis inventam esse, quamquam ipsi adfirmant praecipue ex buddhica philosophia duxisse quae in libris suis tractantur. Nos autem volumus monstrare etiam Senecam scripsisse de sollicitudinibus eorum qui vitam in perpetua exspectatione degunt:

“Illorum breuissima ac sollicitissima aetas est qui praeteritorum obliuiscuntur, praesentia neglegunt, de futuro timent: cum ad extrema uenerunt, sero intellegunt miseri tam diu se dum nihil agunt occupatos fuisse. (...) si quando illos deseruerunt occupationes, in otio relicti aestuant nec quomodo id disponant ut extrahant sciunt. Itaque ad occupationem aliquam tendunt et quod interiacet omne tempus graue est, tam me hercules quam cum dies muneris gladiatorii edictus est, aut cum alicuius alterius uel spectaculi uel uoluptatis exspectatur constitutum, transilire medios dies uolunt.  Omnis illis speratae rei longa dilatio est; at illud tempus quod amant breue est et praeceps breuiusque multo, suo uitio; aliunde enim alio transfugiunt et consistere in una cupiditate non possunt. Non sunt illis longi dies, sed inuisi; at contra quam exiguae noctes uidentur, quas in complexu scortorum aut uino exigunt!”
(Seneca, De brevitate vitae XVI 1-4)

(Nogueras scripsit)

dimarts, 6 de desembre del 2011

De praesenti tempore


Docent nonnulli auctores hodierni, quibus “magistri animi” appellari placet, quam supervacuis cogitationibus homines saepe languescant. In his Eckhart Tolle infinita exemplaria operum suorum vendit per orbem terrarum. Liber Vis praesentium (Power of Now) multos iam lectores angore quasi morbo excruciatos adiuvit, quod simplicibus verbis monstrat nonnumquam cogitationes esse causam doloris nostri: ad futuras res aut praeteritas animum intendimus, praesentia autem neglegimus; etiam iudiciis vanis turbatur mens, nisi flumen verborum inhibentes quieti aliquo modo animum damus.

Quamquam in adnotationibus nostris saepe de rebus futuris tractare solemus, etiam praesentia ad nos adtinent!

(Nogueras scripsit)

dilluns, 14 de novembre del 2011

20-N: Discrimen gravissimum, comitia fastidiosa

Nunc est exspectatio comitiorum. De candidatis quid  nos subtiliter? Ridiculum praeberent spectaculum, si ridere in praesentibus liceret, re publica morbo gravissimi discriminis aegrotante. Taediosae politicorum orationes cottidie audiuntur, quibus alii alios illudunt. Quare tanto studio et laudem et tabellas sufragii civium quaerant non facile intellegimus. Quidnam genus imperii suscipere possent illi, quibus praecepta argentariorum ut lex valent, nihil sine venia potentium agere licet? Nullam novitatem afferent comitia haec: ab aliis histrionibus fortasse videbimus primas partes agi et rem publicam teneri, fabula tamen ipsa (omni gratia Musarum carens) sine mutatione permanebit.

Quam ob rem pergratum mihi est audire iuvenes denuo in foro Barcinonensi tabernacula ponere, concilia convocare, Veram Democratiam vindicare. Macte!

(Nogueras scripsit)

Indignabundi ("Indignats") in foro Barcinonensi concilio coacto

dissabte, 12 de novembre del 2011

11 / 11 / 11

Hodiernum sexies iteratus unus diem ornat!
Multi sunt in planeta qui hanc fere cogitationem habebunt. Sic accidet ut complures multifariam de praesenti tempore semel cogitent. Maxime gaudemus hoc fieri in mundo nostro, cum multi nostrum de praeterito tempore saepe aut de futuro meditentur, rarius autem animum intendant in res praesentes.
Sunt etiam qui stultissima praedicatione adfirmant finem mundi hunc diem laturum esse. Eheu! Nugas propheticas, ut videtur, hollywoodienses non vitabimus, quoniam pellicula cinematographica nobis datur appellata “11/11/11” promittens et copiosum sanguinem et taedium maximum...
Nobis autem hic dies non dabit occasionem cogitandi de diabolis aut de fine mundi, sed de Domo nostra pulcherrima. Minutam parvulam tibi cedas. Taceat animus, videat  ereptis cogitationibus, rideat  rem tam mirabilem spectans:



(Nogueras scripsit)

dilluns, 7 de novembre del 2011

Vae victis!

Gratias ago Conxitae Berney, quae permisit hic exhibere photographema
ab ea factum Barcinone a.d. XIII Kal. Iul. MMXI (19 J)
Ante paucos dies princeps minister Graeciae collegas suos Europaeos terruit. Statuit enim ille populum sententiam rogare de “auxilio pecuniario” (id est, pecunia grandi fenore occupata) quod civitates Europeae promiserant. Adeo vera Democratia valde minax videtur politicis qui curant tantum rationem potentium Argentariarum! Timebant ne discrimen in Europa gravius fieret si Populus Graecus statueret Civitates Eurone Consociatas relinquere. Terror autem mox evanuit, quod plebis scitum tandem non fiet. “Auxilio” a principe ministro accepto, pecuniam iniquissimo fenore reddere cives Graeci debebunt. Sic miseri miseriores fient.

Nonne auditis ridere Brennum hodiernum, argentarium divitem factum...?

(Nogueras scripsit)

dijous, 1 de setembre del 2011

Mox erimus 7.000.000.000 hominum




Ecce post aestivam laboris et curarum requiem ad blogum nostrum revenimus. Abhinc aliquot mensibus ephemeris National Geographic gravi praedicatione sic nuntiavit: “Mox erimus 7.000.000.000 hominum in Terra”. Fortasse nunc eventa iam re sententiam praesenti tempore scribere oportet... Quoniam numerus hic mirabilis materiam sollicitudinum statim dat, meam quoque cogitationem quamvis parvulam proferre volui.

Mox erimus 7.000 milliones hominum in Terra. Nihil iucundum in re, ut palam est: plurimi proper famem et morbum miserrimam et brevissimam vitam agent. Non numerum, sed egestatem veram esse difficultatem omnibus patet. Iniqua enim divitiarum partitio nationes pauperrimas opprimit. Nos propter insanam oeconomicam rationem, aquas sine cura haurimus, opes terrarum quas Natura nobis praebet insane diripimus. Iam satis homo ad praedationem Naturae se exercuit, nunc est tempus calamitati obviam ire. Notionem quam habemus de humana conditione et de sensu hominum actionis mutare debemus. Non hic in Terra sumus ad exitium eam praecipitandam. Nos nihil nisi Natura sumus, ad interitum etiam nos currimus. Vtinam mox omnes hoc intellegamus.

(Nogueras scripsit)

dissabte, 18 de juny del 2011

Quam rem publicam habemus?



"Mox videbimus imagines quae nos fortasse conturbabunt, necesse est tamen aliquando vim suscipere ad democratiam defendendam". Sic locutus est praeses Cataloniae, hoc minace sermone impetum acriorem nuntians contra cives qui tumultuantur. Quid ad hoc respondeamus? Sic non defenditur Democratia, sed potestas eorum qui aegerrime ferunt voces clamantium contra decreta et consilia politica conrupta. Custodibus publicis utuntur ex formidine, ne populus desperatus in media  re publica versatus  incommodum iis afferat. Hoc laudare non possum: armis non defenditur vera Democratia, sed libertate verborum.

Quae acciderint Barcinone 27/05/2011 si videre cupis, hic tangas:

(Nogueras scripsit)

diumenge, 12 de juny del 2011

Quae patiuntur pulli quos edimus


Homo lupus homini, monstrum ceteris animalibus. Quid enim dulcius nobis quam parvuli pulli, quorum imagines deliciae infantibus in ludis et aliis rebus puerilibus florent? Et tamen miseri pulli, quamvis dulcissimi, paene nati procul a matre quam numquam videbunt, frigidis in officinis per macchinas sicut res inertes inhumaniter quatiuntur, quoquoversus iactantur, acri discrimine separantur, sine commiseratione excruciantur. Mox mortem  praebet ferrum  iis qui tanta excruciatione correpti vitam miserrimam egerunt. Adeo homines humanitatis obliti lucrum persequuntur. Sed cui bono voremus nos  homines carnem pullorum qui vivi non veram vitam cognoverunt? Corpus mortuum simul et dolorem edimus, morbidis ipsi alimentis corpori et animo nostro infirmitatem sic adicimus.
Nos humani, si humani appellari meremur, tantam crudelitatem erga animalia ferre non possumus. Vtinam mox iam non carnem edamus (nisi bestiarum quae et libertatem et salubrem cibum cognoverunt).

Alias si  imagines videre cupis musica quam stultissima ornatas, quae ludibrium addit rei criminali, hic tangas:


(Nogueras scripsit) 

dimecres, 8 de juny del 2011

Populus in Catalonia et per Hispaniam totam Democratiam veram vindicat.


In Catalonia et per Hispaniam totam populus tabernaculis undique in foris omnium urbium positis Democratiam Veram nunc vindicat. Qui "Indignats" ("Indignabundi") nomen sibi dederunt, iuvenes et senes, feminae et viri, una voce cuncti clamant: iam satis politici et argentarii nos cives deceperunt! Quae mutanda sint iam tempus est aperte dicere. Per fora omnium urbium contiones habentur, ubi quisque et querelas proferre et de rebus mutandis disserere aut deliberare potest. Multa enim legibus perniciosis facinoribusque virorum potentium conrupta mutari debent. Haec Democratia nomine tantum, nos cives convocat ad politicos eligendos, deinde civium oblita pro divites et potentissimos cuncta decernit. Populus tamen non vincetur! Mox politici intellegent rem publicam contra cives regi non potest.
Situs AcampadaBCN (internationalis versio):

(Nogueras scripsit)

diumenge, 5 de juny del 2011

Aves plasticorum plenae

Sicut illa quam vides in imagine, multae aves maritimae habent in ventre suo partes omnis generis plasticorum. Corpus eorum paulatim plasticis impletur, usque ad mortem quae evenit cum avis non potest iam alimenta ducere in ventrem suum tanta immunditia plenum. Scientifici qui rem quaerunt adfirmant partes plasticorum in 90%   ex corporibus avium mortuarum examinatis inventas esse. Adeo nos homines maria polluimus plasticis nostris!
Mox ipsi plasticis corpus nostrum polluemus, nisi cavemus ne sordem plasticorum in mare iaciamus!

(Nogueras scripsit)

Lacus Oxianus sive "Aral"



Quid fiet Lacus Oxianus, qui plurimis linguis "Aral" nuncupatur? Quoniam 90% aquarum amisit, nunc non iam mare, sed palus incertissimi coloris appellari potest. Aqua sumus et ex aqua originem ducimus, aqua est nobis summum bonum et tamen, propter politicorum vel ineptias vel facinora, mutatione climatis pondus calamitati adicente, etiam hunc thesaurum aquarum nos humani amittemus.
(Nogueras scripsit)

divendres, 13 de maig del 2011

Per iocum: De ranis spatialibus et aliis mirabilibus

Homines futuri videbunt ranas in spatium navibus sideralibus ascendere.
Audientur feles tabulam multiplicationis per II recitare.
Homines futuri non poterunt capere papiliones in montibus quia non erunt iam montes in planeta. 


M. Àngels Maresma scripsit (Adsonis Dervensis modo)

Quae Adso scripsit

"Ergo, de Antichristo scire uolentes, primo notabitis, quare sic uocatus sit. Ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit et Christo contraria faciet. Reges autem et principes primum ad se conuertet, deinde per illos ceteros populos. Loca uero, per que Christus Dominus ambulauit, ibit et prius destruet quod Dominus illustrauit. Deinde per uniuersum orbem nuncios mittet et praedicatores suos. Predicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab oriente usque ad occidentem, ab aquilone usque ad septentrionem. Faciet quoque signa multa, miracula magna et inaudita. Faciet ignem de celo terribiliter uenire, arbores subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diuersis figuris mutari, aquarum cursus et ordinem conuerti, area uentis et commotionibus multimodis agitari et cetera innumerabilia et stupenda, mortuos etiam in conspectu hominum suscitari."
Adso Dervensis (s. X)
De Ortu et Tempore Antichristi

dilluns, 9 de maig del 2011

De rebus futuris...

"Mens itaque nostra pura atque divina, religioso amore flagrans, spe
decora, fide directa, posita in culmine et fastigio humani animi, veritatem
attrahit omnesque rerum tam mortalium quam immortalium
status, rationes, causas et scientias in ipsa veritate divina, tanquam in
quodam aeternitatis speculo, intuetur, subito comprehendens. Hinc
provenit quod nos in natura constituti, ea quae supra naturam sunt,
cognoscimus ac inferiora quaeque intelligimus atque non modo ea,
quae sunt et quae fuerunt, verumetiam eorum, quae mox fient et
quae longe post futura sunt, assidue recipimus oracula."

Cornelius Agrippa